Viro nobilissimo Josepho Bancks Bar. etc. S.p.
Thaddaeus Haenke Hispaniorum Regis Botanicus.
Undecimo Martii die anni 1793, tempestate non mediocri
a nova Zeelandia repulsi, littora novae Hollandiae unanimi voluptate conspeximus,
dieque subsequenti ventis secundis naves Descubierta
et Atrevida in portum Jakson appulere.
Difficile dictu est, quo desiderio tenebar adeundi, lustrandique terram,
cujus magnam partem tibi olim B. Solandro comite videre atque peragrare
contigit, quaeque tanto thesauro numerum Vegetabilium eum in modum auxit,
ut Scientiae amabilis (Botanices) nomine insigniri digna censeretur.
Quid non dicam? ipsa saxa arenosa, sterilia et praerupta in ostio portus,
quae in cavernis suis nonnulla Vegetabilia fovent, mihi atque sociis tum
grata et amoena videbantur, remotis videlicet fere quatuor mensium spatio
quam longinque a terrae oris, intemperie insuper et undis Pelagi vexatis
toties. Quo sensim magis magisque in interiora portus penetravimus novus
mihi et insolitus terrae aspectus, arborum fruticumque copia, pro eo ac
debuit, magna me admodum laetitia affecit, magnam quoque spem divitis messis
excitavit. Terrae appropinquanti percussit illico animum pulchrum genus
Fruticum Arborumque, coniferum, quod gratum Florae et Musis nomen Banksii
posteris tradet: pulchritudine sua, specierum differentia et numero perquam
dignum, quod Maecenatis hujus Seculi nomen gerat. Plurimas postmodum
excursiones Botanicas et Zoologicas per mensis fere spatium quod grate
heic transigere datum fuit, quotidie instituimus ex Sydney-Cove australis
Valesiae capite in campos adjacentes, vicinaque loca: quarum alteram ex
memoratu dignioribus, in Botany Bay direximus alteram versus nova
oppida Pareemata, Thungabe, Prospect Hill, ubi ex
locis altioribus eminus catenam montium nedum lustratorum the Blow
Blau Blue mountains, dictam conspeximus. Numerus Vegetabilium
quae ubique locis memoratis, liberali admodum manu legimus, exspectationem
nostram omnem superavit.
Doleo sortem infelicis Burton , qui anno abhinc elapso praematura et improvisa morte in scientiae detrimentum in hac regione obiit, ejusque historiam animo sumopere commotus audivi.
Non silentio hic praetereundam censeo, in publicum grati animi testimonium, singularem illam humanitatem et benevolentiam, qua Angli novae hujus Coloniae vagabundas nos et errantes Ulyssis socios exceperunt. Natio in toto orbe celebris, quae nil intentatum reliquit, et impedimenta maxima, fundandae forte, olim alteri Romae sese oppositura, superabit, felici jam omine, assiduo illo labore, induratoque animo ei proprio.
Plura scribere, temporis angustia, quam simili in casu saepius expertus es, vetat, solumodoque heic pauculas observationes Botanicas, quae nunc ad manus sunt, in gloriae tuae incrementum adnectere concede. Vive atque Vale.
Invitus, Regina, tuo de littore cessi. Virg.
1 Staatsbibliothek zu Berlin PKB (Sig: Sammlung Darmstädter Amerika (2): Haenke); published in Victoria Ibáñez, Trabajos Cientificos y Correspondencia de Tadeo Haenke, Museo Naval y Ministerio de Defensa, La Expedición Malaspina, 1789-1794, Tomo IV, Barcelona, Lunwerg, 1992; and, with English translation, in Victoria Ibáñez and Robert J. King, "A Letter from Thaddeus Haenke to Sir Joseph Banks, Sydney Cove, 15 April 1793", Archives of Natural History, vol.23, no.2, 1996. The date of 15 April is puzzling, as the expedition left Port Jackson on 12 April. Text courtesy of Robert King.
Updated: June 5, 2018